- CHRYSIPPUS
- I.CHRYSIPPUSPelopis fil. quem cum pater valde amaret, noverca eius Hippodamia id indigne ferens, liberos suos Atreum et Thyesten impulit, ut illum interficerent; ob quam rem a Pelope pulsi, in exilio vitam egerunt, donec pater e vivis excederet. Idem.II.CHRYSIPPUSprimo currui regendo operam dedit, dein animô studiis applicatô, mox evasit Philosophus Stoivorum princeps, Zenonis, Nic. Lloydius, vel Cleanthis, Morer. diseipulus, acutus sane, ut qui multis praeceptoribus repugnaverit, statuam habuit Athenis in Ceramico positam. In Dialectica clarissimus fuit, ita ut non illepide dicerent quidam; Si apud Deos Dialectica haberetur, non aliam esse futuram, quam Chrysippi. Val. Max. l. 8. c. 7 ex. 10. actat. 80. Dialecticae opus absolvisse narrat, quam an. 40. incepetis. Scripsit volumina supra 75. Nic. Lloysius. 311. tractatus de Dialectica exarâsse refertur. Diog. Laert. l. 7. c. 179. s. Ferunt Carneadem Philosophum Cyrenum, perlectis Chrysippi libris, ita dixisse, Nisi Chrysippus esset, ego non essem. Apollonidae filius fuisse dicitur, Solensis, aut secundem alios Tarsensis. Horat. l. 2. Serm. Sat.3. v. 43.Quem mala stultitia, et quemcumque inscitia veriCaecum agit, insanum Chrysippi poriticus, et grexAutumat. ---- ---- ----Idem de Homero. l. 1. Ep. 2. v. 4.Qui quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non,Plenius ac melius Chrysippo, et Crantore dicit.Quintilian. l. 1. c. 1. Sapientes nutrices optabat Chrysippus. Idem, l. 1. c. 3. Caedi discipules non improbat Chrysippus. Persius, Satyrae ultime exitu:---- Depinge ubi sistamInventus, Chrysippe, tui finitor acervi.Quod proverbii specie de ἀδυνάτῳ elegantissimâ brevitate dicitur. Sensus emm est, tam difficile est, avaritiae tuae modum statuere, quam Chrysippo Soritis finem invenire, h. e. ubi refistendum sit, definire. Soritem enim acervum vocat Poeta, cuius nullum finem Chrysippus invenire potuit. Vide Casaubon. ad eum locum. Idem et Historicus fuit, quippe qui de antiquis Physicis etiam opus scripsit, ut Laertius testatur. Chrysippi de rebus Italicis quoque libros Plut. citat in Par. Min. c. 24. quos cur Solensi (fuêre enim et alii Chrysippi, ut ex Diogene constare potest) minus tribusamus, causa non est. Eum enim in omni Historia curiosum fuisse Cicero testatur, l. 1. Tuscul. Quaest. Vixit ann. 73. vitâ defunctus est, cum merum bibisset, sacrificio cuidam interesse a discipulis rogatus. Aiii prae ri su, asinô e patina comedere visô, crepuisse dicunt. Olymp. 143. Urb. Cond. an 545. M. 3846. Diog. Laert. in eius vita, l. 7.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.